non Venus et vinum sublimia pectora fregit officiumque fori militiaeve labor; nec levis ambitio perfusaque gloria fuco magnarumque fames sollicitavit opum. admovere oculis distantia sidera nostris aetheraque ingenio supposuere suo. sic petitur caelum: non ut ferat Ossan Olympus, summaque Peliacus sidera tangat apex. nos quoque sub ducibus caelum metabimur illis ponemusque suos ad vaga signa dies. Ergo ubi nox aderit Venturis tertia Nonis, sparsaque caelesti rore madebit humus, octipedis frustra quaerentur brachia Cancri: praeceps occiduas ille subibit aquas. Institerint Nonae, missi tibi nubibus atris signa dabunt imbres exoriente Lyra. 5. E NON — F 6. FF 7. GC 8. HC 9. A AGON Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis, Ianus Agonali luce piandus erit. nominis esse potest succinctus causa minister, hostia caelitibus quo feriente cadit, qui calido strictos tincturus sanguine cultros semper agone, rogat, nec nisi iussus agit. pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu nomen Agonalem credit habere diem. pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum, una sit ut proprio littera dempta loco. an, quia praevisos in aqua timet hostia cultros, a pecoris lux est ipsa notata metu? fas etiam fieri solitis aetate priorum nomina de ludis Graeca tulisse diem.