ante tamen madidis subieci sulphura venis, clauderet ut Tatio fervidus humor iter. cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis, quae fuerat, tuto reddita forma loco est. ara mihi posita est parvo coniuncta sacello: haec adolet flammis cum strue farra suis.’ at cur pace lates motisque recluderis armis? nec mora, quaesiti reddita causa mihi est: ‘ut populo reditus pateant ad bella profecto, tota patet dempta ianua nostra sera. pace fores obdo, ne qua discedere possit; Caesareoque diu numine elusus ero.’ dixit et attollens oculos diversa videntes aspexit toto quicquid in orbe fuit. pax erat et, vestri, Germanice, causa triumphi, tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas. Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros, neve suum, praesta, deserat auctor opus. quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis, sacravere patres hac duo templa die. accepit Phoebo nymphaque Coronide natum insula, dividua quam premit amnis aqua. Iuppiter in parte est; cepit locus unus utrumque iunctaque sunt magno templa nepotis avo. 2. BF 3. CC 4. DC Quis vetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque, dicere? promissi pars fuit ista mei. felices animae, quibus haec cognoscere primis inque domus superas scandere cura fuit! credibile est illos pariter vitiisque locisque altius humanis exeruisse caput.