templa patent auresque deum, nec lingua caducas concipit ulla preces, dictaque pondus habent.’ desierat Ianus, nec longa silentia feci, sed tetigi verbis ultima verba meis: quid volt palma sibi rugosaque carica dixi et data sub niveo candida mella cado? omen ait ‘causa est, ut res sapor ille sequatur, et peragat coeptum dulcis ut annus iter.’ ‘dulcia cur dentur, video, stipis adice causam, pars mihi de festo ne labet ulla tuo.’ risit et o quam te fallunt tua saecula, dixit ‘qui stipe mel sumpta dulcius esse putes! vix ego Saturno quemquam regnante videbam, cuius non animo dulcia lucra forent. tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi: vix ultra, quo iam progrediatur, habet. pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis, dum populus pauper, dum nova Roma fuit, dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum, et dabat exiguum fluminis ulva torum. Iuppiter angusta vix totus stabat in aede, inque Iovis dextra fictile fulmen erat. frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis, pascebatque suas ipse senator oves; nec pudor in stipula placidam cepisse quietem et faenum capiti supposuisse fuit. iura dabat populis posito modo praetor aratro, et levis argenti lammina crimen erat. at postquam fortuna loci caput extulit huius, et tetigit summos vertice Roma deos,