ultima possedit solidumque coercuit orbem. Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum congeriem secuit sectamque in membra redegit, principio terram, ne non aequalis ab omni parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. Tum freta diffudit rapidisque tumescere ventis iussit et ambitae circumdare litora terrae. Addidit et fontes et stagna inmensa lacusque fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, in mare perveniunt partim campoque recepta liberioris aquae pro ripis litora pulsant. Iussit et extendi campos, subsidere valles, fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes. Utque duae dextra caelum totidemque sinistra parte secant zonae, quinta est ardentior illis, sic onus inclusum numero distinxit eodem cura dei, totidemque plagae tellure premuntur. Quarum quae media est, non est habitabilis aestu: nix tegit alta duas: totidem inter utrumque locavit temperiemque dedit mixta cum frigore flamma. Inminet his aer. Qui quanto est pondere terrae, pondere aquae levior tanto est onerosior igni. Illic et nebulas, illic consistere nubes iussit et humanas motura tonitrua mentes et cum fulminibus facientes fulgura ventos. His quoque non passim mundi fabricator habendum aera permisit: vix nunc obsistitur illis, cum sua quisque regant diverso flamina tractu, quin lanient mundum: tanta est discordia fratrum.