In nova fert animus mutatas dicere formas corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas) adspirate meis primaque ab origine mundi ad mea perpetuum deducite tempora carmen. Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum unus erat toto naturae vultus in orbe, quem dixere chaos: rudis indigestaque moles nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem non bene iunctarum discordia semina rerum. nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe, nec circumfuso pendebat in aere tellus ponderibus librata suis, nec bracchia longo margine terrarum porrexerat Amphitrite; utque aer, tellus illic et pontus et aether. Sic erat instabilis tellus, innabilis unda, lucis egens aer: nulli sua forma manebat, obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno frigida pugnabant calidis, umentia siccis, mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. Hanc deus et melior litem natura diremit. Nam caelo terras et terris abscidit undas, et liquidum spisso secrevit ab aere caelum. Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, dissociata locis concordi pace ligavit. Ignea convexi vis et sine pondere caeli emicuit summaque locum sibi fecit in arce: proximus est aer illi levitate locoque: densior his tellus, elementaque grandia traxit et pressa est gravitate sua: circumfluus umor