Certe ego fecissem, nec sum sapientior illo: Invidiae fructus maximus ille fuit. Nam sibi quod numquam tactam Briseida iurat Per sceptrum, sceptrum non putat esse deos. Di faciant, possis dominae transire relictae Limina, proposito sufficiantque pedes. Et poteris; modo velle tene: nunc fortiter ire, Nunc opus est celeri subdere calcar equo. Illo Lotophagos, illo Sirenas in antro Esse puta; remis adice vela tuis. Hunc quoque, quo quondam nimium rivale dolebas, Vellem desineres hostis habere loco. At certe, quamvis odio remanente, saluta; Oscula cum poteris iam dare, sanus eris. Ecce, cibos etiam, medicinae fungar ut omni Munere, quos fugias quosque sequare, dabo. Daunius, an Libycis bulbus tibi missus ab oris, An veniat Megaris, noxius omnis erit. Nec minus erucas aptum vitare salaces, Et quicquid Veneri corpora nostra parat. Utilius sumas acuentes lumina rutas, Et quidquid Veneri corpora nostra negat. Quid tibi praecipiam de Bacchi munere, quaeris? Spe brevius monitis expediere meis. Vina parant animum Veneri, nisi plurima sumas Et stupeant multo corda sepulta mero. Nutritur vento, vento restinguitur ignis: Lenis alit flammas, grandior aura necat. Aut nulla ebrietas, aut tanta sit, ut tibi curas Eripiat; siqua est inter utrumque, nocet.