At tanti tibi sit non indulgere theatris, Dum bene de vacuo pectore cedat amor. Enervant animos citharae lotosque lyraeque Et vox et numeris brachia mota suis. Illic adsidue ficti saltantur amantes: Quod caveas, actor, quam iuvet, arte docet. Eloquar invitus: teneros ne tange poetas! Summoveo dotes impius ipse meas. Callimachum fugito: non est inimicus Amori: Et cum Callimacho tu quoque, Coë, noces. Me certe Sappho meliorem fecit amicae, Nec rigidos mores Teïa Musa dedit. Carmina quis potuit tuto legisse Tibulli, Vel tua, cuius opus Cynthia sola fuit? Quis poterit lecto durus discedere Gallo? Et mea nescio quid carmina tale sonant. Quod nisi dux operis vatem frustratur Apollo, Aemulus est nostri maxima causa mali: At tu rivalem noli tibi fingere quemquam, Inque suo solam crede iacere toro. Acrius Hermionen ideo dilexit Orestes, Esse quod alterius coeperat illa viri. Quid, Menelae, doles? ibas sine coniuge Creten, Et poteras nupta lentus abesse tua. Ut Paris hanc rapuit, nunc demum uxore carere Non potes: alterius crevit amore tuus. Hoc et in abducta Briseide flebat Achilles, Illam Plisthenio gaudia ferre viro; Nec frustra flebat, mihi credite: fecit Atrides, Quod si non faceret, turpiter esset iners.