Thestias absentem succendit stipite natum: Tu timide flammae perfida verba dabis? Si potes, et ceras remove: quid imagine muta Carperis? hoc periit Laodamia modo. Et loca saepe nocent; fugito loca conscia vestri Concubitus; causas illa doloris habent. 'Hic fuit, hic cubuit; thalamo dormivimus illo: Hic mihi lasciva gaudia nocte dedit.' Admonitu refricatur amor, vulnusque novatum Scinditur: infirmis culpa pusilla nocet. Ut, paene extinctum cinerem si sulpure tangas, Vivet et e minimo maximus ignis erit, Sic, nisi vitaris quidquid renovabit amorem, Flamma redardescet, quae modo nulla fuit. Argolides cuperent fugisse Capherea puppes, Teque, senex, luctus ignibus ulte tuos. Praeterita cautus Niseïde navita gaudet: Tu loca, quae nimium grata fuere, cave. Haec tibi sint Syrtes: haec Acroceraunia vita: Hic vomit epotas dira Charybdis aquas. Sunt quae non possunt aliquo cogente iuberi, Saepe tamen casu facta iuvare solent. Perdat opes Phaedra, parces, Neptune, nepoti, Nec faciet pavidos taurus avitus equos. Cnosida fecisses inopem, sapienter amasset: Divitiis alitur luxuriosus amor. Cur nemo est, Hecalen, nulla est, quae ceperit Iron? Nempe quod alter egens, altera pauper erat. Non habet, unde suum paupertas pascat amorem: Non tamen hoc tanti est, pauper ut esse velis.