Artibus innumeris mens oppugnatur amantum, Ut lapis aequoreis undique pulsus aquis. Nec causas aperi, quare divortia malis: Nec dic, quid doleas: clam tamen usque dole. Nec peccata refer, ne diluat: ipse favebis, Ut melior causa causa sit illa tua. Qui silet, est firmus; qui dicit multa puellae Probra, satisfieri postulat ille sibi. Non ego Dulichio furari more sagittas, Nec raptas ausim tinguere in amne faces: Nec nos purpureas pueri resecabimus alas, Nec sacer arte mea laxior arcus erit. Consilium est, quodcumque cano: parete canenti, Tuque, favens coeptis, Phoebe saluber, ades. Phoebus adest: sonuere lyrae, sonuere pharetrae; Signa deum nosco per sua: Phoebus adest. Confer Amyclaeis medicatum vellus aƫnis Murice cum Tyrio; turpius illud erit: Vos quoque formosis vestras conferte puellas; Incipiet dominae quemque pudere suae: Utraque formosae Paridi potuere videri, Sed sibi conlatam vicit utramque Venus. Nec solam faciem, mores quoque confer et artes: Tantum iudicio ne tuus obsit amor. Exiguum est, quod deinde canam; sed profuit illud Exiguum multis: in quibus ipse fui. Scripta cave relegas blandae servata puellae: Constantes animos scripta relecta movent. Omnia pone feros (pones invitus) in ignes, Et dic 'ardoris sit rogus iste mei.'