Non facile esuriens posita retinebere mensa, Et multam saliens incitat unda sitim. Non facile est taurum visa retinere iuvenca, Fortis equus visae semper adhinnit equae. Haec ubi praestiteris, ut tandem litora tangas, Non ipsam satis est deseruisse tibi. Et soror et mater valeant et conscia nutrix, Et quisquis dominae pars erit ulla tuae. Nec veniat servus, nec flens ancillula fictum Suppliciter dominae nomine dicat 'ave!' Nec si scire voles, quid agat, tamen, illa, rogabis; Perfer! erit lucro lingua retenta tuo. Tu quoque, qui causam finiti reddis amoris, Deque tua domina multa querenda refers, Parce queri; melius sic ulciscere tacendo, Ut desideriis effluat illa tuis. Et malim taceas quam te desisse loquaris: Qui nimium multis 'non amo' dicit, amat. Sed meliore fide paulatim extinguitur ignis Quam subito; lente desine, tutus eris. Flumine perpetuo torrens solet altior ire: Sed tamen haec brevis est, illa perennis aqua. Fallat, et in tenues evanidus exeat auras, Perque gradus molles emoriatur amor. Sed modo dilectam scelus est odisse puellam: Exitus ingeniis convenit iste feris. Non curare sat est: odio qui finit amorem, Aut amat, aut aegre desinet esse miser. Turpe vir et mulier, iuncti modo, protinus hostes; Non illas lites Appias ipsa probat.