Arte mea Tereus, quamvis Philomela placeret, Per facinus fieri non meruisset avis. Da mihi Pasiphaƫn, iam tauri ponet amorem: Da Phaedram, Phaedrae turpis abibit amor. Crede Parim nobis, Helenen Menelaus habebit, Nec manibus Danais Pergama victa cadent. Impia si nostros legisset Scylla libellos, Haesisset capiti purpura, Nise, tuo. Me duce damnosas, homines, conpescite curas, Rectaque cum sociis me duce navis eat. Naso legendus erat tum, cum didicistis amare: Idem nunc vobis Naso legendus erit. Publicus assertor dominis suppressa levabo Pectora: vindictae quisque favete suae. Te precor incipiens, adsit tua laurea nobis, Carminis et medicae, Phoebe, repertor opis. Tu pariter vati, pariter succurre medenti: Utraque tutelae subdita cura tua est. Dum licet, et modici tangunt praecordia motus, Si piget, in primo limine siste pedem. Opprime, dum nova sunt, subiti mala semina morbi, Et tuus incipiens ire resistat equus. Nam mora dat vires, teneras mora percoquit uvas, Et validas segetes quae fuit herba, facit. Quae praebet latas arbor spatiantibus umbras, Quo posita est primum tempore virga fuit; Tum poterat manibus summa tellure revelli: Nunc stat in inmensum viribus aucta suis. Quale sit id, quod amas, celeri circumspice mente, Et tua laesuro subtrahe colla iugo.