Filius hunc miles, te filia nubilis angat; Et quis non causas mille doloris habet? Ut posses odisse tuam, Pari, funera fratrum Debueras oculis substituisse tuis.' Plura loquebatur: placidum puerilis imago Destituit somnum, si modo somnus erat. Quid faciam? media navem Palinurus in unda Deserit; ignotas cogor inire vias. Quisquis amas, loca sola nocent, loca sola caveto! Quo fugis? in populo tutior esse potes. Non tibi secretis (augent secreta furores) Est opus: auxilio turba futura tibi est. Tristis eris, si solus eris, dominaeque relictae Ante oculos facies stabit, ut ipsa, tuos. Tristior idcirco nox est quam tempora Phoebi; Quae relevet luctus, turba sodalis abest. Nec fuge conloquium, nec sit tibi ianua clausa, Nec tenebris vultus flebilis abde tuos. Semper habe Pyladen aliquem, qui curet Oresten: Hic quoque amicitiae non levis usus erit. Quid, nisi secretae laeserunt Phyllida silvae? Certa necis causa est: incomitata fuit. Ibat, ut Edono referens trieterica Baccho Ire solet fusis barbara turba comis, Et modo, qua poterat, longum spectabat in aequor, Nunc in harenosa lassa iacebat humo. 'Perfide Demophoon!' surdas clamabat ad undas, Ruptaque singultu verba loquentis erant. Limes erat tenuis longa subnubilus umbra, Quo tulit illa suos ad mare saepe pedes.