Dum bene te cumules et copia tollat amorem, Et fastidita non iuvet esse domo. Fit quoque longus amor, quem diffidentia nutrit: Hunc tu si quaeres ponere, pone metum. Qui timet, ut sua sit, ne quis sibi detrahat illam, Ille Machaonia vix ope sanus erit. Plus amat e natis mater plerumque duobus, Pro cuius reditu, quod gerit arma, timet. Est prope Collinam templum venerabile portam; Inposuit templo nomina celsus Eryx: Est illic Lethaeus Amor, qui pectora sanat, Inque suas gelidam lampadas addit aquam. Illic et iuvenes votis oblivia poscunt, Et siqua est duro capta puella viro. Is mihi sic dixit (dubito, verusne Cupido, An somnus fuerit: sed puto, somnus erat) 'O qui sollicitos modo das, modo demis amores, Adice praeceptis hoc quoque, Naso, tuis. Ad mala quisque animum referat sua, ponet amorem; Omnibus illa deus plusve minusve dedit. Qui Puteal Ianumque timet celeresque Kalendas, Torqueat hunc aeris mutua summa sui; Cui durus pater est, ut voto cetera cedant, Huic pater ante oculos durus habendus erit; Hic male dotata pauper cum coniuge vivit, Uxorem fato credat obesse suo. Est tibi rure bono generosae fertilis uvae Vinea? ne nascens usta sit uva, time. Ille habet in reditu navim: mare semper iniquum Cogitet et damno litora foeda suo.