Parva necat morsu spatiosum vipera taurum: A cane non magno saepe tenetur aper. Tu tantum numero pugna, praeceptaque in unum Contrahe: de multis grandis acervus erit. Sed quoniam totidem mores totidemque figurae, Non sunt iudiciis omnia danda meis. Quo tua non possunt offendi pectora facto, Forsitan hoc alio iudice crimen erit. Ille quod obscenas in aperto corpore partes Viderat, in cursu qui fuit, haesit amor: Ille quod a Veneris rebus surgente puella Vidit in inmundo signa pudenda toro. Luditis, o siquos potuerunt ista movere: Adflarant tepidae pectora vestra faces. Adtrahat ille puer contentos fortius arcus: Saucia maiorem turba petetis opem. Quid, qui clam latuit reddente obscena puella, Et vidit, quae mos ipse videre vetat? Di melius, quam nos moneamus talia quemquam! Ut prosint, non sunt expedienda tamen. Hortor et, ut pariter binas habeatis amicas (Fortior est, plures siquis habere potest): Secta bipertito cum mens discurrit utroque, Alterius vires subtrahit alter amor. Grandia per multos tenuantur flumina rivos, Saevaque diducto stipite flamma perit. Non satis una tenet ceratas ancora puppes, Nec satis est liquidis unicus hamus aquis: Qui sibi iam pridem solacia bina paravit, Iam pridem summa victor in arce fuit.