'Illud et illud habet, nec ea contenta rapina est: Sub titulum nostros misit avara lares. Sic mihi iuravit, sic me iurata fefellit, Ante suas quotiens passa iacere fores! Diligit ipsa alios, a me fastidit amari; Institor, heu, noctes, quas mihi non dat, habet!' Haec tibi per totos inacescant omnia sensus: Haec refer, hinc odii semina quaere tui. Atque utinam possis etiam facundus in illis Esse! dole tantum, sponte disertus eris. Haeserat in quadam nuper mea cura puella: Conveniens animo non erat illa meo: Curabar propriis aeger Podalirius herbis, Et, fateor, medicus turpiter aeger eram. Profuit adsidue vitiis insistere amicae, Idque mihi factum saepe salubre fuit. 'Quam mala' dicebam 'nostrae sunt crura puellae!' Nec tamen, ut vere confiteamur, erant. 'Brachia quam non sunt nostrae formosa puellae!' Et tamen, ut vere confiteamur, erant. 'Quam brevis est!' nec erat; 'quam multum poscit amantem!' Haec odio venit maxima causa meo. Et mala sunt vicina bonis; errore sub illo Pro vitio virtus crimina saepe tulit. Qua potes, in peius dotes deflecte puellae, Iudiciumque brevi limite falle tuum. Turgida, si plena est, si fusca est, nigra vocetur: In gracili macies crimen habere potest. Et poterit dici petulans, quae rustica non est: Et poterit dici rustica, siqua proba est.