Diceris his etiam, cum iam discedere vellet, Dulichium verbis detinuisse ducem: 'Non ego, quod primo, memini, sperare solebam, Iam precor, ut coniunx tu meus esse velis; Et tamen, ut coniunx essem tua, digna videbar, Quod dea, quod magni filia Solis eram. Ne properes, oro; spatium pro munere posco: Quid minus optari per mea vota potest? Et freta mota vides, et debes illa timere: Utilior velis postmodo ventus erit. Quae tibi causa fugae? non hic nova Troia resurgit, Non aliquis socios rursus ad arma vocat. Hic amor et pax est, in qua male vulneror una, Tutaque sub regno terra futura tuo est.' Illa loquebatur, navem solvebat Ulixes: Inrita cum velis verba tulere noti. Ardet et adsuetas Circe decurrit ad artes, Nec tamen est illis adtenuatus amor. Ergo quisquis opem nostra tibi poscis ab arte, Deme veneficiis carminibusque fidem. Si te causa potens domina retinebit in Urbe, Accipe, consilium quod sit in Urbe meum. Optimus ille sui vindex, laedentia pectus Vincula qui rupit, dedoluitque semel. Sed cui tantum animi est, illum mirabor et ipse, Et dicam 'monitis non eget iste meis.' Tu mihi, qui, quod amas, aegre dediscis amare, Nec potes, et velles posse, docendus eris. Saepe refer tecum sceleratae facta puellae, Et pone ante oculos omnia damna tuos.