Cum semel exieris, centum solatia curae Et rus et comites et via longa dabit. Nec satis esse putes discedere; lentus abesto, Dum perdat vires sitque sine igne cinis. Quod nisi firmata properaris mente reverti, Inferet arma tibi saeva rebellis Amor. Quidquid et afueris, avidus sitiensque redibis, Et spatium damno cesserit omne tuo. Viderit, Haemoniae siquis mala pabula terrae Et magicas artes posse iuvare putat. Ista veneficii vetus est via; noster Apollo Innocuam sacro carmine monstrat opem. Me duce non tumulo prodire iubebitur umbra, Non anus infami carmine rumpet humum; Non seges ex aliis alios transibit in agros, Nec subito Phoebi pallidus orbis erit. Ut solet, aequoreas ibit Tiberinus in undas: Ut solet, in niveis Luna vehetur equis. Nulla recantatas deponent pectora curas, Nec fugiet vivo sulpure victus amor. Quid te Phasiacae iuverunt gramina terrae, Cum cuperes patria, Colchi, manere domo? Quid tibi profuerunt, Circe, Perseïdes herbae, Cum sua Neritias abstulit aura rates? Omnia fecisti, ne callidus hospes abiret: Ille dedit certae lintea plena fugae. Omnia fecisti, ne te ferus ureret ignis: Longus in invito pectore sedit amor. Vertere tu poteras homines in mille figuras, Non poteras animi vertere iura tui.