Sunt fora, sunt leges, sunt, quos tuearis, amici: Vade per urbanae splendida castra togae. Vel tu sanguinei iuvenalia munera Martis Suspice: deliciae iam tibi terga dabunt. Ecce, fugax Parthus, magni nova causa triumphi, Iam videt in campis Caesaris arma suis: Vince Cupidineas pariter Parthasque sagittas, Et refer ad patrios bina tropaea deos. Ut semel Aetola Venus est a cuspide laesa, Mandat amatori bella gerenda suo. Quaeritur, Aegisthus quare sit factus adulter? In promptu causa est: desidiosus erat. Pugnabant alii tardis apud Ilion armis: Transtulerat vires Graecia tota suas. Sive operam bellis vellet dare, nulla gerebat: Sive foro, vacuum litibus Argos erat. Quod potuit, ne nil illic ageretur, amavit. Sic venit ille puer, sic puer ille manet. Rura quoque oblectant animos studiumque colendi: Quaelibet huic curae cedere cura potest. Colla iube domitos oneri supponere tauros, Sauciet ut duram vomer aduncus humum: Obrue versata Cerialia semina terra, Quae tibi cum multo faenore reddat ager. Aspice curvatos pomorum pondere ramos, Ut sua, quod peperit, vix ferat arbor onus; Aspice labentes iucundo murmure rivos; Aspice tondentes fertile gramen oves. Ecce, petunt rupes praeruptaque saxa capellae: Iam referent haedis ubera plena suis;