Stultus, ab obliquo qui cum descendere possit, Pugnat in adversas ire natator aquas. Impatiens animus nec adhuc tractabilis artem Respuit, atque odio verba monentis habet. Adgrediar melius tum, cum sua vulnera tangi Iam sinet, et veris vocibus aptus erit. Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati Flere vetet? non hoc illa monenda loco est. Cum dederit lacrimas animumque impleverit aegrum, Ille dolor verbis emoderandus erit. Temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt, Et data non apto tempore vina nocent. Quin etiam accendas vitia inritesque vetando, Temporibus si non adgrediare suis. Ergo ubi visus eris nostra medicabilis arte, Fac monitis fugias otia prima meis. Haec, ut ames, faciunt; haec, quod fecere, tuentur; Haec sunt iucundi causa cibusque mali. Otia si tollas, periere Cupidinis arcus, Contemptaeque iacent et sine luce faces. Quam platanus vino gaudet, quam populus unda, Et quam limosa canna palustris humo, Tam Venus otia amat; qui finem quaeris amoris, Cedit amor rebus: res age, tutus eris. Languor, et inmodici sub nullo vindice somni, Aleaque, et multo tempora quassa mero Eripiunt omnes animo sine vulnere nervos: Adfluit incautis insidiosus Amor. Desidiam puer ille sequi solet, odit agentes: Da vacuae menti, quo teneatur, opus.