Quam cito (me miserum!) laxantur corpora rugis, Et perit in nitido qui fuit ore color. Quasque fuisse tibi canas a virgine iuras, Spargentur subito per caput omne comae. Anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas, Nec faciunt cervos cornua iacta senes: Nostra sine auxilio fugiunt bona; carpite florem, Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet. Adde, quod et partus faciunt breviora iuventae Tempora: continua messe senescit ager. Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori, Nec Cephalus roseae praeda pudenda deae. Ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis: Unde habet Aenean Harmoniamque suos? Ite per exemplum, genus o mortale, dearum, Gaudia nec cupidis vestra negate viris. Ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant; Mille licet sumant, deperit inde nihil. Conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu: Sufficit et damni pars caret illa metu.