<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0959.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" n="3"><l n="53">Dixit, et e myrto (myrto nam vincta capillos</l><l n="54" rend="indent">Constiterat) folium granaque pauca dedit;</l><l n="55">Sensimus acceptis numen quoque: purior aether</l><l n="56" rend="indent">Fulsit, et e toto pectore cessit onus.</l><l n="57">Dum facit ingenium, petite hinc praecepta, puellae,</l><l n="58" rend="indent">Quas pudor et leges et sua iura sinunt.</l><l n="59">Venturae memores iam nunc estote senectae:</l><l n="60" rend="indent">Sic nullum vobis tempus abibit iners.</l><l n="61">Dum licet, et vernos etiamnum educitis annos,</l><l n="62" rend="indent">Ludite: eunt anni more fluentis aquae;</l><l n="63">Nec quae praeteriit, iterum revocabitur unda,</l><l n="64" rend="indent">Nec quae praeteriit, hora redire potest.</l><l n="65">Utendum est aetate: cito pede labitur aetas,</l><l n="66" rend="indent">Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit.</l><l n="67">Hos ego, qui canent, frutices violaria vidi:</l><l n="68" rend="indent">Hac mihi de spina grata corona data est.</l><l n="69">Tempus erit, quo tu, quae nunc excludis amantes,</l><l n="70" rend="indent">Frigida deserta nocte iacebis anus,</l><l n="71">Nec tua frangetur nocturna ianua rixa,</l><l n="72" rend="indent">Sparsa nec invenies limina mane rosa.</l></div></div></body></text></TEI>