His sua Sisyphides auditis paene resolvit Corpora, nam sociis inlita cera fuit. Res est blanda canor: discant cantare puellae: Pro facie multis vox sua lena fuit. Et modo marmoreis referant audita theatris, Et modo Niliacis carmina lusa modis. Nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra Nesciat arbitrio femina docta meo. Saxa ferasque lyra movit Rhodopeïus Orpheus, Tartareosque lacus tergeminumque canem. Saxa tuo cantu, vindex iustissime matris, Fecerunt muros officiosa novos. Quamvis mutus erat, voci favisse putatur Piscis, Arioniae fabula nota lyrae. Disce etiam duplici genialia nablia palma Verrere: conveniunt dulcibus illa iocis. Sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae, Sit quoque vinosi Teïa Musa senis; Nota sit et Sappho (quid enim lascivius illa?), Cuive pater vafri luditur arte Getae.