Quid, cum legitima fraudatur littera voce, Blaesaque fit iusso lingua coacta sono? In vitio decor est: quaerunt male reddere verba; Discunt posse minus, quam potuere, loqui. Omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam: Discite femineo corpora ferre gradu. Est et in incessu pars non temnenda decoris: Allicit ignotos ille fugatque viros. Haec movet arte latus, tunicisque fluentibus auras Accipit, expensos fertque superba pedes: Illa velut coniunx Umbri rubicunda mariti Ambulat, ingentes varica fertque gradus. Sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alter Motus, concesso mollior alter erit. Pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti Nuda sit, a laeva conspicienda manu. Hoc vos praecipue, niveae, decet: hoc ubi vidi, Oscula ferre umero, qua patet usque, libet. Monstra maris Sirenes erant, quae voce canora Quamlibet admissas detinuere rates.