Aut Helene, quam non stulte, Menelaƫ, reposcis, Tu quoque non stulte, Troice raptor, habes; Turba docenda venit, pulchrae turpesque puellae: Pluraque sunt semper deteriora bonis. Formosae non artis opem praeceptaque quaerunt: Est illis sua dos, forma sine arte potens; Cum mare compositum est, securus navita cessat: Cum tumet, auxiliis adsidet ille suis. Rara tamen mendo facies caret: occule mendas, Quaque potes vitium corporis abde tui. Si brevis es, sedeas, ne stans videare sedere: Inque tuo iaceas quantulacumque toro; Hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis, Iniecta lateant fac tibi veste pedes. Quae nimium gracilis, pleno velamina filo Sumat, et ex umeris laxus amictus eat. Pallida purpureis spargat sua corpora virgis, Nigrior ad Pharii confuge piscis opem. Pes malus in nivea semper celetur aluta: Arida nec vinclis crura resolve suis.