Oesypa quid redolent? quamvis mittatur Athenis Demptus ab inmundo vellere sucus ovis. Nec coram mixtas cervae sumpsisse medullas, Nec coram dentes defricuisse probem; Ista dabunt formam, sed erunt deformia visu: Multaque, dum fiunt, turpia, facta placent; Quae nunc nomen habent operosi signa Myronis Pondus iners quondam duraque massa fuit; Anulus ut fiat, primo conliditur aurum; Quas geritis vestis, sordida lana fuit; Cum fieret, lapis asper erat: nunc, nobile signum, Nuda Venus madidas exprimit imbre comas. Tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus; Aptius a summa conspiciere manu. Cur mihi nota tuo causa est candoris in ore? Claude forem thalami! quid rude prodis opus? Multa viros nescire decet; pars maxima rerum Offendat, si non interiora tegas. Aurea quae splendent ornato signa theatro, Inspice, contemnes: brattea ligna tegit;