Quam paene admonui, ne trux caper iret in alas, Neve forent duris aspera crura pilis! Sed non Caucasea doceo de rupe puellas, Quaeque bibant undas, Myse Caice, tuas. Quid si praecipiam ne fuscet inertia dentes, Oraque suscepta mane laventur aqua? Scitis et inducta candorem quaerere creta: Sanguine quae vero non rubet, arte rubet. Arte supercilii confinia nuda repletis, Parvaque sinceras velat aluta genas. Nec pudor est oculos tenui signare favilla, Vel prope te nato, lucide Cydne, croco. Est mihi, quo dixi vestrae medicamina formae, Parvus, sed cura grande, libellus, opus; Hinc quoque praesidium laesae petitote figurae; Non est pro vestris ars mea rebus iners. Non tamen expositas mensa deprendat amator Pyxidas: ars faciem dissimulata iuvat. Quem non offendat toto faex inlita vultu, Cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus?