Aëris, ecce, color, tum cum sine nubibus aër, Nec tepidus pluvias concitat auster aquas: Ecce, tibi similis, quae quondam Phrixon et Hellen Diceris Inois eripuisse dolis; Hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis: Crediderim nymphas hac ego veste tegi. Ille crocum simulat: croceo velatur amictu, Roscida luciferos cum dea iungit equos: Hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos, Albentesve rosas, Threïciamve gruem; Nec glandes, Amarylli, tuae, nec amygdala desunt; Et sua velleribus nomina cera dedit. Quot nova terra parit flores, cum vere tepenti Vitis agit gemmas pigraque fugit hiemps, Lana tot aut plures sucos bibit; elige certos: Nam non conveniens omnibus omnis erit. Pulla decent niveas: Briseïda pulla decebant: Cum rapta est, pulla tum quoque veste fuit. Alba decent fuscas: albis, Cepheï, placebas: Sic tibi vestitae pressa Seriphos erat.