Si scelere Oeclides Talaioniae Eriphylae Vivus et in vivis ad Styga venit equis, Est pia Penelope lustris errante duobus Et totidem lustris bella gerente viro. Respice Phylaciden et quae comes isse marito Fertur et ante annos occubuisse suos. Fata Pheretiadae coniunx Pagasaea redemit: Proque viro est uxor funere lata viri. 'Accipe me, Capaneu! cineres miscebimus' inquit Iphias, in medios desiluitque rogos. Ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus: Non mirum, populo si placet illa suo. Nec tamen hae mentes nostra poscuntur ab arte: Conveniunt cumbae vela minora meae. Nil nisi lascivi per me discuntur amores; Femina praecipiam quo sit amanda modo. Femina nec flammas nec saevos excutit arcus; Parcius haec video tela nocere viris. Saepe viri fallunt: tenerae non saepe puellae, Paucaque, si quaeras, crimina fraudis habent.