Iamque volaturus parvo dedit oscula nato, Nec patriae lacrimas continuere genae. Monte minor collis, campis erat altior aequis: Hinc data sunt miserae corpora bina fugae. Et movet ipse suas, et nati respicit alas Daedalus, et cursus sustinet usque suos. Iamque novum delectat iter, positoque timore Icarus audaci fortius arte volat. Hos aliquis, tremula dum captat arundine pisces, Vidit, et inceptum dextra reliquit opus. Iam Samos a laeva (fuerant Naxosque relictae Et Paros et Clario Delos amata deo) Dextra Lebinthos erat silvisque umbrosa Calymne Cinctaque piscosis Astypalaea vadis, Cum puer, incautis nimium temerarius annis, Altius egit iter, deseruitque patrem. Vincla labant, et cera deo propiore liquescit, Nec tenues ventos brachia mota tenent. Territus a summo despexit in aequora caelo: Nox oculis pavido venit oborta metu. Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos, Et trepidat nec, quo sustineatur, habet. Decidit, atque cadens 'pater, o pater, auferor!' inquit, Clauserunt virides ora loquentis aquae. At pater infelix, nec iam pater, 'Icare!' clamat, 'Icare,' clamat 'ubi es, quoque sub axe volas?' 'Icare' clamabat, pinnas aspexit in undis. Ossa tegit tellus: aequora nomen habent. Non potuit Minos hominis conpescere pinnas; Ipse deum volucrem detinuisse paro.