Utque velis, venerem iungunt per mille figuras: Invenit plures nulla tabella modos. Illis sentitur non inritata voluptas: Quod iuvet, ex aequo femina virque ferant. Odi concubitus, qui non utrumque resolvunt; Hoc est, cur pueri tangar amore minus. Odi quae praebet, quia sit praebere necesse, Siccaque de lana cogitat ipsa sua. Quae datur officio, non est mihi grata voluptas: Officium faciat nulla puella mihi. Me voces audire iuvat sua gaudia fassas, Quaeque morer meme sustineamque rogent. Aspiciam dominae victos amentis ocellos: Langueat, et tangi se vetet illa diu. Haec bona non primae tribuit natura iuventae, Quae cito post septem lustra venire solent. Qui properant, nova musta bibant: mihi fundat avitum Consulibus priscis condita testa merum. Nec platanus, nisi sera, potest obsistere Phoebo, Et laedunt nudos prata novella pedes.