Si straba, sit Veneri similis: si rava, Minervae: Sit gracilis, macie quae male viva sua est; Dic habilem, quaecumque brevis, quae turgida, plenam, Et lateat vitium proximitate boni. Nec quotus annus eat, nec quo sit nata, require, Consule, quae rigidus munera Censor habet: Praecipue si flore caret, meliusque peractum Tempus, et albentes iam legit illa comas. Utilis, o iuvenes, aut haec, aut serior aetas: Iste feret segetes, iste serendus ager. Dum vires annique sinunt, tolerate labores: Iam veniet tacito curva senecta pede. Aut mare remigiis, aut vomere findite terras, Aut fera belligeras addite in arma manus, Aut latus et vires operamque adferte puellis: Hoc quoque militia est, hoc quoque quaerit opes. Adde, quod est illis operum prudentia maior, Solus et artifices qui facit, usus adest: Illae munditiis annorum damna rependunt, Et faciunt cura, ne videantur anus.