Dum fuit Atrides una contentus, et illa Casta fuit: vitio est improba facta viri. Audierat laurumque manu vittasque ferentem Pro nata Chrysen non valuisse sua: Audierat, Lyrnesi, tuos, abducta, dolores, Bellaque per turpis longius isse moras. Haec tamen audierat: Priameïda viderat ipsa: Victor erat praedae praeda pudenda suae. Inde Thyestiaden animo thalamoque recepit, Et male peccantem Tyndaris ulta virum. Quae bene celaris, siqua tamen acta patebunt, Illa, licet pateant, tu tamen usque nega. Tum neque subiectus, solito nec blandior esto: Haec animi multum signa nocentis habent: Sed lateri ne parce tuo: pax omnis in uno est; Concubitu prior est infitianda venus. Sunt, qui praecipiant herbas, satureia, nocentes Sumere; iudiciis ista venena meis; Aut piper urticae mordacis semine miscent, Tritaque in annoso flava pyrethra mero; Sed dea non patitur sic ad sua gaudia cogi, Colle sub umbroso quam tenet altus Eryx. Candidus, Alcathoi qui mittitur urbe Pelasga, Bulbus et, ex horto quae venit, herba salax Ovaque sumantur, sumantur Hymettia mella, Quasque tulit folio pinus acuta nuces. Docta, quid ad magicas, Erato, deverteris artes? Interior curru meta terenda meo est. Qui modo celabas monitu tua crimina nostro, Flecte iter, et monitu detege furta meo.