Dum novus errat amor, vires sibi colligat usu: Si bene nutrieris, tempore firmus erit. Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas: Sub qua nunc recubas arbore, virga fuit: Nascitur exiguus, sed opes adquirit eundo, Quaque venit, multas accipit amnis aquas. Fac tibi consuescat: nil adsuetudine maius: Quam tu dum capias, taedia nulla fuge. Te semper videat, tibi semper praebeat aures; Exhibeat vultus noxque diesque tuos. Cum tibi maior erit fiducia, posse requiri, Cum procul absenti cura futurus eris, Da requiem: requietus ager bene credita reddit, Terraque caelestes arida sorbet aquas. Phyllida Demophoon praesens moderatius ussit: Exarsit velis acrius illa datis. Penelopen absens sollers torquebat Ulixes; Phylacides aberat, Laodamia, tuus. Sed mora tuta brevis: lentescunt tempore curae, Vanescitque absens et novus intrat amor. Dum Menelaus abest, Helene, ne sola iaceret, Hospitis est tepido nocte recepta sinu. Quis stupor hic, Menelaƫ, fuit? tu solus abibas, Isdem sub tectis hospes et uxor erant. Accipitri timidas credis, furiose, columbas? Plenum montano credis ovile lupo? Nil Helene peccat, nihil hic committit adulter: Quod tu, quod faceret quilibet, ille facit. Cogis adulterium dando tempusque locumque; Quid nisi consilio est usa puella tuo?