Ut fuerit torva violentior illa Medusa, Fiet amatori lenis et aequa suo. Tantum, ne pateas verbis simulator in illis, Effice, nec vultu destrue dicta tuo. Si latet, ars prodest: adfert deprensa pudorem, Atque adimit merito tempus in omne fidem. Saepe sub autumnum, cum formosissimus annus, Plenaque purpureo subrubet uva mero, Cum modo frigoribus premimur, modo solvimur aestu, Aƫre non certo, corpora languor habet. Illa quidem valeat; sed si male firma cubarit, Et vitium caeli senserit aegra sui, Tunc amor et pietas tua sit manifesta puellae, Tum sere, quod plena postmodo falce metas. Nec tibi morosi veniant fastidia morbi, Perque tuas fiant, quae sinet ipsa, manus. Et videat flentem, nec taedeat oscula ferre, Et sicco lacrimas conbibat ore tuas. Multa vove, sed cuncta palam; quotiesque libebit, Quae referas illi, somnia laeta vide. Et veniat, quae lustret anus lectumque locumque, Praeferat et tremula sulpur et ova manu. Omnibus his inerunt gratae vestigia curae: In tabulas multis haec via fecit iter. Nec tamen officiis odium quaeratur ab aegra: Sit suus in blanda sedulitate modus: Neve cibo prohibe, nec amari pocula suci Porrige: rivalis misceat illa tuus. Sed non cui dederas a litore carbasa vento, Utendum, medio cum potiere freto.