Blanditias molles auremque iuvantia verba Adfer, ut adventu laeta sit illa tuo. Non ego divitibus venio praeceptor amandi: Nil opus est illi, qui dabit, arte mea; Secum habet ingenium, qui, cum libet, 'accipe' dicit; Cedimus: inventis plus placet ille meis. Pauperibus vates ego sum, quia pauper amavi; Cum dare non possem munera, verba dabam. Pauper amet caute: timeat maledicere pauper, Multaque divitibus non patienda ferat. Me memini iratum dominae turbasse capillos: Haec mihi quam multos abstulit ira dies! Nec puto, nec sensi tunicam laniasse; sed ipsa Dixerat, et pretio est illa redempta meo. At vos, si sapitis, vestri peccata magistri Effugite, et culpae damna timete meae. Proelia cum Parthis, cum culta pax sit amica, Et iocus, et causas quicquid amoris habet. Si nec blanda satis, nec erit tibi comis amanti, Perfer et obdura: postmodo mitis erit. Flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus: Frangis, si vires experiere tuas. Obsequio tranantur aquae: nec vincere possis Flumina, si contra, quam rapit unda, nates. Obsequium tigresque domat Numidasque leones; Rustica paulatim taurus aratra subit. Quid fuit asperius Nonacrina Atalanta? Succubuit meritis trux tamen illa viri. Saepe suos casus nec mitia facta puellae Flesse sub arboribus Milaniona ferunt;