Discite quae faciem commendet cura, puellae, Et quo sit vobis forma tuenda modo. Cultus humum sterilem Cerealia pendere iussit Munera, mordaces interiere rubi. Cultus et in pomis sucos emendat acerbos, Fissaque adoptivas accipit arbor opes. Culta placent. auro sublimia tecta linuntur, Nigra sub imposito marmore terra latet: Vellera saepe eadem Tyrio medicantur aƫno: Sectile deliciis India praebet ebur. Forsitan antiquae Tatio sub rege Sabinae Maluerint, quam se, rura paterna coli: Cum matrona, premens altum rubicunda sedile, Assiduum duro pollice nebat opus, Ipsaque claudebat quos filia paverat agnos, Ipsa dabat virgas caesaque ligna foco. At vestrae matres teneras peperere puellas. Vultis inaurata corpora veste tegi, Vultis odoratos positu variare capillos, Conspicuam gemmis vultis habere manum: Induitis collo lapides oriente petitos, Et quantos onus est aure tulisse duos. Nec tamen indignum: sit vobis cura placendi, Cum comptos habeant saecula nostra viros. Feminea vestri poliuntur lege mariti, Et vix ad cultus nupta, quod addat, habet. Se sibi quaeque parant, nec quos venentur amores Refert; munditia crimina nulla merent. Rure latent finguntque comas; licet arduus illas Celet Athos, cultas altus habebit Athos.