<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0959.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="poem" n="17"><l n="65">Munera tanta quidem promittit epistula dives</l><l n="66" rend="indent">Ut possint ipsas illa movere deas;</l><l n="67">Sed si iam vellem fines transire pudoris,</l><l n="68" rend="indent">Tu melior culpae causa futurus eras.</l><l n="69">Aut ego perpetuo famam sine labe tenebo,</l><l n="70" rend="indent">Aut ego te potius quam tua dona sequar;</l><l n="71">Utque ea non sperno, sic acceptissima semper</l><l n="72" rend="indent">Munera sunt, auctor quae pretiosa facit.</l><l n="73">Plus multo est, quod amas, quod sum tibi causa laboris,</l><l n="74" rend="indent">Quod per tam longas spes tua venit aquas. </l><l n="75">Illa quoque, adposita quae nunc facis, inprobe, mensa,</l><l n="76" rend="indent">Quamvis experiar dissimulare, noto — </l><l n="77">Cum modo me spectas oculis, lascive, protervis,</l><l n="78" rend="indent">Quos vix instantes lumina nostra ferunt,</l><l n="79">Et modo suspiras, modo pocula proxima nobis</l><l n="80" rend="indent">Sumis, quaque bibi, tu quoque parte bibis.</l><l n="81">A, quotiens digitis, quotiens ego tecta notavi</l><l n="82" rend="indent">Signa supercilio paene loquente dari!</l><l n="83">Et saepe extimui ne vir meus illa videret,</l><l n="84" rend="indent">Non satis occultis erubuique notis!</l><l n="85">Saepe vel exiguo vel nullo murmure dixi:</l><l n="86" rend="indent">'Nil pudet hunc.' nec vox haec mea falsa fuit.</l><l n="87">Orbe quoque in mensae legi sub nomine nostro,</l><l n="88" rend="indent">Quod deducta mero littera fecit, amo.</l></div></div></body></text></TEI>