Quod male persuades, utinam bene cogere posses! Vi mea rusticitas excutienda fuit. Utilis interdum est ipsis iniuria passis. Sic certe felix esse coacta forem. Dum novus est, potius coepto pugnemus amori! Flamma recens parva sparsa residit aqua. Certus in hospitibus non est amor; errat, ut ipsi, Cumque nihil speres firmius esse, fugit. Hypsipyle testis, testis Minoia virgo est, In non exhibitis utraque lusa toris. Tu quoque dilectam multos, infide, per annos Diceris Oenonen destituisse tuam. Nec tamen ipse negas; et nobis omnia de te Quaerere, si nescis, maxima cura fuit. Adde, quod, ut cupias constans in amore manere, Non potes. expediunt iam tua vela Phryges; Dum loqueris mecum, dum nox sperata paratur, Qui ferat in patriam, iam tibi ventus erit. Cursibus in mediis novitatis plena relinques Gaudia; cum ventis noster abibit amor. An sequar, ut suades, laudataque Pergama visam Pronurus et magni Laumedontis ero? Non ita contemno volucris praeconia famae, Ut probris terras inpleat illa meis.