<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0959.phi002.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="poem" n="17"><l n="17">Fama tamen clara est, et adhuc sine crimine vixi,</l><l n="18" rend="indent">Et laudem de me nullus adulter habet. </l><l n="19">Quo magis admiror, quae sit fiducia coepti,</l><l n="20" rend="indent">Spemque tori dederit quae tibi causa mei.</l><l n="21">An, quia vim nobis Neptunius attulit heros,</l><l n="22" rend="indent">Rapta semel videor bis quoque digna rapi?</l><l n="23">Crimen erat nostrum, si delenita fuissem;</l><l n="24" rend="indent">Cum sim rapta, meum quid nisi nolle fuit?</l><l n="25">Non tamen e facto fructum tulit ille petitum;</l><l n="26" rend="indent">Excepto redii passa timore nihil.</l><l n="27">Oscula luctanti tantummodo pauca protervus</l><l n="28" rend="indent">Abstulit; ulterius nil habet ille mei.</l><l n="29">Quae tua nequitia est, non his contenta fuisset — </l><l n="30" rend="indent">Di melius! similis non fuit ille tui.</l><l n="31">Reddidit intactam, minuitque modestia crimen,</l><l n="32" rend="indent">Et iuvenem facti paenituisse patet;</l><l n="33">Thesea paenituit, Paris ut succederet illi,</l><l n="34" rend="indent">Ne quando nomen non sit in ore meum?</l><l n="35">Nec tamen irascor — quis enim succenset amanti? — </l><l n="36" rend="indent">Si modo, quem praefers, non simulatur amor.</l><l n="37">Hoc quoque enim dubito — non quod fiducia desit,</l><l n="38" rend="indent">Aut mea sit facies non bene nota mihi;</l><l n="39">Sed quia credulitas damno solet esse puellis,</l><l n="40" rend="indent">Verbaque dicuntur vestra carere fide.</l></div></div></body></text></TEI>