Fama tamen clara est, et adhuc sine crimine vixi, Et laudem de me nullus adulter habet. Quo magis admiror, quae sit fiducia coepti, Spemque tori dederit quae tibi causa mei. An, quia vim nobis Neptunius attulit heros, Rapta semel videor bis quoque digna rapi? Crimen erat nostrum, si delenita fuissem; Cum sim rapta, meum quid nisi nolle fuit? Non tamen e facto fructum tulit ille petitum; Excepto redii passa timore nihil. Oscula luctanti tantummodo pauca protervus Abstulit; ulterius nil habet ille mei. Quae tua nequitia est, non his contenta fuisset — Di melius! similis non fuit ille tui. Reddidit intactam, minuitque modestia crimen, Et iuvenem facti paenituisse patet; Thesea paenituit, Paris ut succederet illi, Ne quando nomen non sit in ore meum? Nec tamen irascor — quis enim succenset amanti? — Si modo, quem praefers, non simulatur amor. Hoc quoque enim dubito — non quod fiducia desit, Aut mea sit facies non bene nota mihi; Sed quia credulitas damno solet esse puellis, Verbaque dicuntur vestra carere fide.