Vix tenui risum, quem dum conpescere luctor, Nil illi potui dicere praeter 'erit.' Vela quidem Creten ventis dedit ille secundis; Sed tu non ideo cuncta licere puta! Sic meus hinc vir abest ut me custodiat absens — An nescis longas regibus esse manus? Forma quoque est oneri; nam quo constantius ore Laudamur vestro, iustius ille timet. Quae iuvat, ut nunc est, eadem mihi gloria damno est, Et melius famae verba dedisse fuit. Nec, quod abest hic me tecum, mirare, relicta; Moribus et vitae credidit ille meae. De facie metuit, vitae confidit, et illum Securum probitas, forma timere facit. Tempora ne pereant ultro data praecipis, utque Simplicis utamur commoditate viri. Et libet et timeo, nec adhuc exacta voluntas Est satis; in dubio pectora nostra labant. Et vir abest nobis, et tu sine coniuge dormis, Inque vicem tua me, te mea forma capit; Et longae noctes, et iam sermone coimus, Et tu, me miseram! blandus, et una domus. Et peream, si non invitant omnia culpam; Nescio quo tardor sed tamen ipsa metu!