Sed sine quam tribuit sortem fortuna tueri, Nec spolium nostri turpe pudoris ave! At Venus hoc pacta est, et in altae vallibus Idae Tres tibi se nudas exhibuere deae, Unaque cum regnum, belli daret altera laudem, 'Tyndaridis coniunx,' tertia dixit, 'eris!' Credere vix equidem caelestia corpora possum Arbitrio formam supposuisse tuo, Utque sit hoc verum, certe pars altera ficta est, Iudicii pretium qua data dicor ego. Non est tanta mihi fiducia corporis, ut me Maxima teste dea dona fuisse putem. Contenta est oculis hominum mea forma probari; Laudatrix Venus est invidiosa mihi. Sed nihil infirmo; faveo quoque laudibus istis — Nam, mens, vox quare, quod cupit esse, neget? Nec tu succense, nimium mihi creditus aegre; Tarda solet magnis rebus inesse fides. Prima mea est igitur Veneri placuisse voluptas; Proxima, me visam praemia summa tibi, Nec te Palladios nec te Iunonis honores Auditis Helenae praeposuisse bonis. Ergo ego sum virtus, ego sum tibi nobile regnum! Ferrea sim, si non hoc ego pectus amem.