Dulce Venus risit; 'nec te, Pari, munera tangant Utraque suspensi plena timoris!' ait; 'Nos dabimus, quod ames, et pulchrae filia Ledae Ibit in amplexus pulchrior illa tuos!' Dixit, et ex aequo donis formaque probatis Victorem caelo rettulit illa pedem. Interea — credo versis ad prospera fatis — Regius adgnoscor per rata signa puer. Laeta domus nato post tempora longa recepto est, Addit et ad festos hunc quoque Troia diem. Utque ego te cupio, sic me cupiere puellae; Multarum votum sola tenere potes! Nec tantum regum natae petiere ducumque, Sed nymphis etiam curaque amorque fui. Quam super Oenones faciem mirarer? in orbe Nec Priamo est a te dignior ulla nurus. Sed mihi cunctarum subeunt fastidia, postquam Coniugii spes est, Tyndari, facta tui. Te vigilans oculis, animo te nocte videbam, Lumina cum placido victa sopore iacent. Quid facies praesens, quae nondum visa placebas? Ardebam, quamvis hic procul ignis erat, Nec potui debere mihi spem longius istam, Caerulea peterem quin mea vota via.