Ecce! pedum pulsu visa est mihi terra moveri — Vera loquar veri vix habitura fidem — Constitit ante oculos actus velocibus alis Atlantis magni Pleionesque nepos — Fas vidisse fuit, fas sit mihi visa referre! — Inque dei digitis aurea virga fuit; Tresque simul divae, Venus et cum Pallade Iuno, Graminibus teneros inposuere pedes. Obstipui, gelidusque comas erexerat horror, Cum mihi 'pone metum!' nuntius ales ait, 'Arbiter es formae; certamina siste dearum; Vincere quae forma digna sit una duas!' Neve recusarem, verbis Iovis imperat et se Protinus aetheria tollit in astra via. Mens mea convaluit, subitoque audacia venit, Nec timui vultu quamque notare meo. Vincere erant omnes dignae iudexque querebar Non omnes causam posse tenere suam. Sed tamen ex illis iam tunc magis una placebat, Hanc esse ut scires, unde movetur amor. Tantaque vincendi cura est; ingentibus ardent Iudicium donis sollicitare meum. Regna Iovis coniunx, virtutem filia iactat; Ipse potens dubito fortis an esse velim.