Aut igitur nullo belli repetere tumultu, Aut cedent Marti Dorica castra meo. Nec tamen indigner pro tanta sumere ferrum Coniuge. certamen praemia magna movent. Tu quoque, si de te totus contenderit orbis, Nomen ab aeterna posteritate feres Spe modo non timida dis hinc egressa secundis; Exige cum plena munera pacta fide. Helene Paridi Nunc oculos tua cum violarit epistula nostros, Non rescribendi gloria visa levis. Ausus es hospitii temeratis advena sacris Legitimam nuptae sollicitare fidem! Scilicet idcirco ventosa per aequora vectum Excepit portu Taenaris ora suo, Nec tibi, diversa quamvis e gente venires, Oppositas habuit regia nostra fores, Esset ut officii merces iniuria tanti! Qui sic intrabas, hospes an hostis eras? Nec dubito, quin haec, cum sit tam iusta, vocetur Rustica iudicio nostra querela tuo. Rustica sim sane, dum non oblita pudoris, Dumque tenor vitae sit sine labe meae. Si non est ficto tristis mihi vultus in ore, Nec sedeo duris torva superciliis,