Te peto, quam pepigit lecto Venus aurea nostro; Te prius optavi, quam mihi nota fores. Ante tuos animo vidi quam lumine vultus; Prima tulit vulnus nuntia fama tui. Nec tamen est mirum, si sic cum polleat arcus, Missilibus telis eminus ictus amo. Sic placuit fatis; quae ne convellere temptes, Accipe cum vera dicta relata fide. Matris adhuc utero partu remorante tenebar; Iam gravidus iusto pondere venter erat. Illa sibi ingentem visa est sub imagine somni Flammiferam pleno reddere ventre facem. Territa consurgit metuendaque noctis opacae Visa seni Priamo; vatibus ille refert. Arsurum Paridis vates canit Ilion igni — Pectoris, ut nunc est, fax fuit illa mei! Forma vigorque animi, quamvis de plebe videbar, Indicium tectae nobilitatis erat. Est locus in mediis nemorosae vallibus Idae Devius et piceis ilicibusque frequens, Qui nec ovis placidae nec amantis saxa capellae Nec patulo tardae carpitur ore bovis. Hinc ego Dardaniae muros excelsaque tecta Et freta prospiciens arbore nixus eram —