Aut ego Sigeos repetam te coniuge portus, Aut hic Taenaria contegar exul humo! Non mea sunt summa leviter destricta sagitta Pectora; descendit vulnus ad ossa meum! Hoc mihi — nam repeto — fore, ut a caeleste sagitta Figar, erat verax vaticinata soror. Parce datum fatis, Helene, contemnere amorem — Sic habeas faciles in tua vota deos! Multa quidem subeunt; sed coram ut plura loquamur, Excipe me lecto nocte silente tuo. An pudet et metuis Venerem temerare maritam Castaque legitimi fallere iura tori? A, nimium simplex Helene, ne rustica dicam, Hanc faciem culpa posse carere putas? Aut faciem mutes aut sis non dura, necesse est; Lis est cum forma magna pudicitiae. Iuppiter his gaudet, gaudet Venus aurea furtis; Haec tibi nempe patrem furta dedere Iovem. Vix fieri, si sunt vires in semine morum, Et Iovis et Ledae filia casta potest. Casta tamen tum sis, cum te mea Troia tenebit, Et tua sim, quaeso, crimina solus ego. Nunc ea peccemus quae corriget hora iugalis, Si modo promisit non mihi vana Venus!