Lumina demitto cum te tenet artius ille, Crescit et invito lentus in ore cibus. Saepe dedi gemitus; et te — lasciva! — notavi In gemitu risum non tenuisse meo. Saepe mero volui flammam compescere, at illa Crevit, et ebrietas ignis in igne fuit, Multaque ne videam, versa cervice recumbo; Sed revocas oculos protinus ipsa meos. Quid faciam, dubito; dolor est meus illa videre, Sed dolor a facie maior abesse tua. Qua licet et possum, luctor celare furorem; Sed tamen apparet dissimulatus amor. Nec tibi verba damus; sentis mea vulnera, sentis! Atque utinam soli sint ea nota tibi! A, quotiens lacrimis venientibus ora reflexi, Ne causam fletus quaereret ille mei! A, quotiens aliquem narravi potus amorem, Ad vulnus referens singula verba meum, Indiciumque mei ficto sub nomine feci! Ille ego, si nescis, verus amator eram. Quin etiam, ut possem verbis petulantius uti, Non semel ebrietas est simulata mihi. Prodita sunt, memini, tunica tua pectora laxa Atque oculis aditum nuda dedere meis —