Phryx etiam Anchises, volucrum cui mater Amorum Gaudet in Idaeis concubuisse iugis. Nec, puto, conlatis forma Menelaus et annis Iudice te nobis anteferendus erit. Non dabimus certe socerum tibi clara fugantem Lumina, qui trepidos a dape vertat equos; Nec Priamo pater est soceri de caede cruentus Et qui Myrtoas crimine signat aquas; Nec proavo Stygia nostro captantur in unda Poma, nec in mediis quaeritur umor aquis. Quid tamen hoc refert, si te tenet ortus ab illis, Cogitur huic domui Iuppiter esse socer? Heu facinus! totis indignus noctibus ille Te tenet, amplexu perfruiturque tuo; At mihi conspiceris posita vix denique mensa, Multaque quae laedant hoc quoque tempus habet. Hostibus eveniant convivia talia nostris, Experior posito qualia saepe mero! Paenitet hospitii, cum me spectante lacertos Inponit collo rusticus iste tuo. Rumpor et invidia — quid enim non omnia narrem? — Membra superiecta cum tua veste fovet. Oscula cum vero coram non dura daretis, Ante oculos posui pocula sumpta meos;