Innumeras urbes atque aurea tecta videbis, Quaeque suos dicas templa decere deos. Ilion adspicies firmataque turribus altis Moenia, Phoebeae structa canore lyrae. Quid tibi de turba narrem numeroque virorum? Vix populum tellus sustinet illa suum. Occurrent denso tibi Troades agmine matres, Nec capient Phrygias atria nostra nurus. O quotiens dices: 'quam pauper Achaia nostra est!' Una domus quaevis urbis habebit opes. Nec mihi fas fuerit Sparten contemnere vestram; In qua tu nata es, terra beata mihi est. Parca sed est Sparte, tu cultu divite digna; Ad talem formam non facit iste locus. Hanc faciem largis sine fine paratibus uti Deliciisque decet luxuriare novis. Cum videas cultus nostra de gente virorum, Qualem Dardanias credis habere nurus? Da modo te facilem, nec dedignare maritum, Rure Therapnaeo nata puella, Phrygem. Phryx erat et nostro genitus de sanguine, qui nunc Cum dis potando nectare miscet aquas. Phryx erat Aurorae coniunx, tamen abstulit illum Extremum noctis quae dea finit iter.